- ENSIS
- I.ENSISOrdo eq. in Cypro, a Guidone Lusiniano, qui a Richardo I. Angliae Rege insulam emerat, A. C. 192. institutus. Cuius insigne, Ensis argenteus, cum lemmate, Securitas regni. Primum equitem creavit Almericum fratrem, et 300 regni Barones, A. C. 1195. Steph. Lusin. hist. Cypr. Favinus Theat. hon. et eq. Morerius. Vide S. Iacobum de Ense.II.ENSISScythis olim pro Numine. Solin. Populis istis Deus Mars est, pro simulacris enses colunt Α᾿κινάκην Epiphan. vocat l. 1. ubi de Sauromatis Scythis. Acinacem quoque Arnob. adv. Gentes l. 6. Ridetis temporibus priscis Persar. fluv. coluisse acinacem Scythiae nationes. Vide quoque infra Thiras. Praetorianis apud Romanos militibus latere dextro gestatus est; cum coeteri milites laevo eos accinctos haberent. Ioh. Antiochensis περὶ Α᾿ρχαιολογ. et Epit. Dionis, Ε᾿πὶ φυλακῇ γὰρ βασιλικῇ ταχθέντες, οὐκ εν τῷ ἀριςτερῷ μέρει, ἀλλ᾿ εν τῷ δεξιῷ τὰ ξίφη διαξώννυςθε, Custodiae enim Imper atoriae destinati, non sinistro, sed dextero latere, enses accingitis. Nempe vetustissimis temporibus, miles Romanus dextro latere cinctum ensem gerebat, ut Polyb. scribit, ἅμα δε τῷ θυρεῷ μάχαιραν, ταύτην δὲ περὶ τὸν δεξίον φέρειν μηρὸν. Postea, ut videtur, et sub Impp. soli Praetoriani milites ita cincti, reliqui vero sinistro enses habuêre. Unde est, quod in columna Traiani et Antonini, milites visuntur ad dextrum femur gladio cincti; quos praetorianos esse inde colligere est. Salmas. ad Spartian. in Severo Imp. Vide et infra Statua, ubi et de Persis, Graecis, Gothis, Fuisse et Ensium quibusdam celebrioribus nomina sua propria, diximus supra in voce Curtana, item Durissunus: Adde ex Iustino pugionem, quo Philippus Macedo occisus, Myrtales nomine insignem etc. Posterioriaevo celebris inprimis fuit Georgii Castriotae, Epiri Despotae, quem Scanderbegum vocant, ensis, in Urbini Ducis armamentorio adservatus, eius ponderis, ut a vito aliquo uno vix tellure sublevari possit, de quo vide Barth. Animadversion. ad Stat Thebaid. l. 10. v. 252. ubi vett. Heroum enses μεγάλους τε ςτιβαρούς τε Homer, graves Poetis Latinis passim, appellari notat: ut infra in voce Lancea, ubi de Ense Caroli Mag. inter munera ab Hugone Rege Francorum ad Adelstanum Regem Angl. missa. Tam nobile autem belli instrumentum Ensis est, ut modo militiae signum, modo ordines et officia militaria, eâ voce indigitari deprehendamus. Papin. Stat. l. 5. Sylv.1. v. 94.Praeterea fidos dominus si dividat enses.Et in Lyrico, ad Maximum Iunium, l. 4.Tu tuos parvo memor abis enses,Quos ad Eoum tuleris Orontem etc.Vide quoque infra in voce Gladius, item ubi de Exercitio armorum, etiam voce Sacramentum, ubi enses iuraturos vibrasse videbimus, et mox elatis in altum manibus alacritatem suam fuisse testatos olim milites Romanorum: et Xiphias, ubi de paro et pisce, it. saltationis apud Vett. genere, quibus a Graeco ξίφος, i. e. ensis, nomen datum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.